monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 19
Abstulit quoque idem Spiritus sanctus ipsis homanum timorem; itaque talis pavor nullus eis inerat ut saevitiam hominum timerent, ne verbum Dei loquerentur, sed omnis huiusmodi timiditas tanto ardore et tanta festinantia eis ablata est; ut quasi aridi et non molles sed ut mortui ad cunctam adversitatem redderentur quae ipsis accidere potuisset. Unde etiam mox perfecto sensu, recordati sunt omnium quae prius tardi fide negligenter audierant et perceperant a Christo: ea ita ad memoriam reducentes quasi eadem hora ab ipso illa cognovissent. Et abeuntes iter faciebant inter incredulos populos qui umbilicos, id est sigillum, scientiam scilicet sanctae innocentiae et iustitiae non habebant, et quibus civitas eorum instrumenta videlicet legis Dei in infidelitate destructa erat, ipsis verba salutis et verae fidei in Christo annuntiantes.